Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi et tantam victoriam eripi sibi ex manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur.

Admissisque amicis pariter ac medicis: “In quo me,” inquit, “articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum

p.16
hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor.

Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit, sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet.

Lenta remedia et segnes medicos non expectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere.”

Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius.