Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat equis virisque non auro, non discolori veste,

sed ferro atque aere fulgentibus: agmen et stare paratum et sequi, nec turba nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum.

Et castris locus et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci, in quo pugnavit, angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.

Interea Alexander Sabistamene Cappadociae praeposito Cificiam petens cum omnibus copiis in regionem, quae Castra Cyri appellatur, pervenerat: stativa illic habuerat Cyrus,