Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.

Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus.

Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:

augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandra portendere: cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.