Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt.

A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.

His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.

Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.

At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: “Verum,” inquit, “et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc

p.8
dixero, alias nequiquam confitebor.