Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipen-

p.7
nibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur.

Armenii quadraginta milia miserant peditum additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant additis equitibus mille Tapuris.

Derbices quadraginta peditum milia armaverant: pluribus aere aut ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant. Hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt.

A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.

His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta egregiae iuventutis adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam Persis gentium nomina, festinatio prohibebat acciri.

Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universae aspectu admodum laetus purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus conversus ad Charidemum, Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro — quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus —, percontari coepit, satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem.

At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: “Verum,” inquit, “et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc

p.8
dixero, alias nequiquam confitebor.

Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia,

quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt.

Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt: quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent.

Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni artiora quam noctis sunt.

Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte.”

Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque veritatis inpatieus hospitem ac supplicem,

tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: “Habeo,” inquit, “paratum mortis meae ultorem: expetet poenas consilii mei spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni tam subito

p.9
mutatus documentum eris posteris, homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere.”

Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, аc vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.

Thymondas erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis: cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites, in quis plurimum habebat spei, a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello. Ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod antea Memnoni dederat.

Anxium demde instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersiit.

Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse factus rex fuisset, equo deinde per Babylona vectus subito cum ipso equo oculis esse subductus.

Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant: alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum deposita regia veste in Persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset, quidam non:

augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandra portendere: cui vel regnum Asiae occupare fatum esse, haud ambigue doceri, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex.