Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ille e manibus custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi: felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit. Quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi fides habita non esset.

Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam —

p.36
gazam Persae vocant — cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret.

Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos Graecarum urbium legatos,

quos Dareus, velut in arce tutissima, in proditoris reliquerat manibus. Gaugabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tempestatis vim tolerare non possent — quippe et procella subito nivem effuderat, et humus rigebat gelu tum adstricta —, vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret.

Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem: qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem evehi.

At illi, qui sub oneribus erant, omissis his per metum capessunt fugam: armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt.

Praefectus, quasi esset ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regiae, illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum,