Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita, ne maioris motus principium esset, armare se coeperat.

Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse

p.32

credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Unus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur, abiecerat, in manibus eius, qui repertum ferebat, agnovit ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat.

Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae Persicae, ire ad consolandas eas iusserat:

veritus deinde, ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit iussum. indicare, falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet.

At ii, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt vociferantes, adesse supremam horam missosque, qui occiderent captas.