Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit Damascum, ubi regis gaza erat, Parmenione praemisso.

At ille cum praecessisse se et Darei satrapam conperisse cognosset, veritus, ne paucitas suorum sperneretur, accersere maiorem manum statuit.

Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit.

Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua, cui, quae rex penes ipsum reliquisset, traderet. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit.

Ille e manibus custodientium elapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi: felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit. Quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit iam metuente praefecto, ne sibi fides habita non esset.

Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam —

p.36
gazam Persae vocant — cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret.