Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Iamque ad feminas perventum erat. Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur:
ne corporibus quidem vis ac libido parcebat. Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur.
Tunc vero inpotentis fortunae species conspici potuit, cum ii, qui Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem ilia Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites ita tradito more,
ut victorem victi regis tabernaculo exciperent. Sed omnium oculos animosque in semet averterant captivae mater coniunxque Darei: ilia non maiestate solum, sed etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine ne illa quidem sorte corruptae. Receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae