Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Inter haec maria

p.5
angustissimum Asiae spatium esse conperimus utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem msulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret.

Alexander urbe in dicionem suam redacta lovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens.

Notabile erat iugum adstrictum compluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus.

Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae.

Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum.

Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: “Nihil,” inquit, “interest, quomodo solvantur,” gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.