Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae

p.385
conperisset, exponit. Ill velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit: ad ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores.

Agit Meleager gratias amplexusque Perdiccam fidem eius in se аc benivolentiam conlaudat.

Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari:

et probabilis causa videbatur praeterita discordia. Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.

Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant, rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat.

Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam expectantes parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias —

quippe pro equitibus planities erat —, ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod aciem utramque divideret:

itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens, minabaturque omnes turmas cum elephantis

p.386
inducturum se in recusantes.

Stupebant inproviso malo pedites, nee plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi. Tutissimum ex praesentibus videbatur expectare potius quam movere fortunam.

Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, XXX fere, qui Meleagrum erumpentem ex contione, quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit. Omnesque beluarum pedibus obtriti sunt nеc prohibente Philippo nec auctore:

adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit.

Meleager sero intellecta fraude Perdiccae tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit,

sed mox damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum ac ne loci quidem religione defensus occiditur.

Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapeam Ptolomaeus Aegypti et Africae gentium, quae in dicione erant:

Leomedonti Syria cum Phoenice data est, Philotae Cilicia destinata, Lyciam cum Pamphylia et Maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus, in Cariam

p.387
Cassander, Menander in Lydiam missi: Phrygiam Minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt.

Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum ^Inarathe gereret:

solus hic detrectabat imperium. Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent, decretum est: Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur.

Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias, sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus.

Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbantur sibi, fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret.

Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent et a ceteris sui quisque imperii regione discreti.