Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Primum ergo conlisere vires, deinde disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit.

Proinde iure meritoque populus Romanus. salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit.

Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent.

Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quautam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium.

Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus utinam perpetua, certe diuturna posteritas.

Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse.

Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat,

subornavit, ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae

p.385
conperisset, exponit. Ill velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit: ad ultimum convenit, ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores.