Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Postera die indigna res Macedonibus videbatur, Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant.

**** Atque ille seditione provisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit: ceterum non debere tumultuari eos: Perdiccam enim vivere.

Igitur contione dimissa Meleager equitum se maxime defectione perterritus inopsque consilii — quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico

p.382
paulo ante intenderat — triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo.

Et pristina quidem regiae species manebat: nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant.

Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat, suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque solvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi.

Ubi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio.