Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Simul mementote rem esse cum civibus: quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est.
Altera legatione, an mitigari possint, experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros.
Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine: et si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque,
eligite potiorem.” Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens,
ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut, quae agitasset, exequi vellet.
Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat.
Igitur Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Utrumque agmen mutua salutatione facta coit in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.
Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia: nam et insociabile est regnum et a pluribus expetebatur.
Primum ergo conlisere vires, deinde disperserunt: et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt, quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit.
Proinde iure meritoque populus Romanus. salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit.