Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis.
Igitur a rege legatur Pasias Thessalus et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue: qui cum
p.383
mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus: “Nihil,” inquit, “seditione est opus: nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt.