Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur.

Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis.

Igitur a rege legatur Pasias Thessalus et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue: qui cum

p.383
mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum.

His renuntiatis sua sponte arma milites capiunt. Quorum tumultu e regia Philippus excitus: “Nihil,” inquit, “seditione est opus: nam inter se certantium praemia, qui quieverint, occupabunt.