Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ubi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio.
His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent,
occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam aut armis certandum esse censebant.
Forte ita acciderat, ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, urbe excederent, utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur.
Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis.