Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor: itaque revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur.

Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui

p.380

adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam: adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere nisi geni tum, ut regnaret.

Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet: DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors.

Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager ibat:

itaque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat. Sed, qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores demptis galeis, quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent.

Primus Perdicca arma deposuit, ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente, ne a corpore Alexandri discederent,

insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis.

Sed Perdicca ne pеdites quidem secuturos ipsum desperabat: itaque, ne

p.381
abducendo equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.

At Meleager regem monere non destitit, ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse: ni occupetur inpotens animus, res novaturum. Meminisse eum, quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse, quem metuat.