Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Cesserat ex contione Arrhidaeus principum auctoritate conterritus, et abeunte illo conticuerat magis quam elanguerat militaris favor: itaque revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur.
Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles. Sequitur phalanx hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui
adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam: adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere nisi geni tum, ut regnaret.
Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet: DC cum ipso erant spectatae virtutis, Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors.