Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat in seditionem ac discordiam versa contione, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex intima plebe: “Quid opus est,” inquit, “armis civilique bello habentibus regem,
quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit, cur
si proximum, hic solus est.” His auditis contio primo silentium velut iussa habuit, conclamant deinde pariter Arrhidaeum vocandum esse mortemque meritos,
qui contionem sine eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset. Nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos.
Haud ambigue tum in eum, cui regnum destinabatur, ingessit probra: at, quae obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt.
Quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant vocarique Arrhidaeum iubent.
Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam: et milites Philippum consalutatum regem appellant.
Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Boxane futuro
Adiecit, ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum futuros in potestate regis geniti Alexandro.
Meleager — haud iniuria metu supplicii territus cum suis secesserat — rursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de novo rege paulo ante conceptae robur aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et filium ac fratrem regum duorum: sibimet ipsis potissimum crederent.