Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

traditum ab ipso mihi reddo vobis. Ceterum quam-

p.375
quam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum, quas egit, intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi.

Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati.

Tractandum est, commilitones, cogitandumque, ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hoc nominare in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu.

Sextus mensis est, ex quo Roxane praegnans est: optamus, ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus sit futurum, quandoque adoleverit. Interim a quibus regi velitis, destinate.” Haec Perdicca.