Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
huic diadema dandum. Nulli placebat oratio: itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere persevera bant. Iamque prope ad seditionem pervenerant Nearcho pervicacius tuente sententiam, cum Ptolomaeus:
“Digna
p.376
prorsus est suboles,” inquit, “quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsines filius, cuius nomen quoque Europam discere pigebit maiore ex parte captivi! Est, cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus, quod iusti illi reges, Dareus et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt?