Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur. Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso.
Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt. Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis,
quos in tali casu dolor suggerit: ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni: Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant.