Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque,
quorum haec sola virtus fuit, liberalitas saepe maiora tribuens, quam a dis petuntur, clementia in devictos, tot regna aut reddita, quibus ademerat bello aut dono data,
mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus,
iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,
iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere,
sollertia, modus inmodicarum cupiditatum, veneris intra naturale desiderium usus nec ulla nisi ex permisso voluptas ingenii profecto dotes erant.