Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius: quae cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
p.373
Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet, bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis.
Vis incredibilis animi, laboris patientia propemodum nimia, fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque,