Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

maeror tamen circumstantium lectum eminebat. Quos ut rex aspexit: “Invenietis,” inquit, “cum excessero, dignum talibus viris regem?” Incredibile dictu audituque,

in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est. Dimissoque vulgo velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit propiusque adsidere iussis amicis —

nam et vox deficere iam coeperat — detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hamm(??)nem ferri iuberent.

Quaerentibusque his, cui

p.370
relinqueret regnum, respondit, ei, qui esset optimus: ceterum providere iam se, ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi.

Rursus Perdicca interrogante, quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit, tum velle, cum ipsi felices essent.

Suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur. Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat: mox velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso.

Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt. Vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis,

quos in tali casu dolor suggerit: ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter barbarique, concurrunt. Nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni: Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant.

Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes,

evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones divinos

p.371
honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est.