Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri.

Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur.

Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio, lugebant ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur.

Nec muris urbis luctus continebatur, sed

p.372
proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat.

Ad Darei quoque matrem celeri ter perlata est: abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit.

Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat.