Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum.

Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum, novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices:

senes, debiles modo petita missione a iusto rege nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis.

Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant, Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant quasi certiora visuri.

Nec quisquam lumina audebat accendere et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant ac plerumque vano metu territi per obscuras semitas, alius alii occursantes, invicem suspecti ac solliciti ferebantur.