Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis, quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur! Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo:
liberate oculos meos, ingratissimi cives! Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege
p.361
redeuntes! obviam ibunt desertoribus transfugisque! Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis, et quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis in me uno sit.”