Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno nec ut cum militibus meis — iam enim esse desistis —,
sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi. Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis
p.360
obliti status eius, quem beneficio exuistis meo, digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam. En insolentiam! Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent! aurum et argentum oculi ferre non possunt! Lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta robiginemque gladiorum.