Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet Athenas protinus petiturus.

Quod consilium clam agitanti litterae redduntur Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos: mox concilio plebis habito iussum urbe excedere ad Graecos milites pervenisse, navibus inde Cretam transvectum amico quodam auctore interemptum per insidias.

His laetus in Europam traiciendi consilium omisit, sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit.

Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque, quae extarent, restituere damnatis.

Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio,

sed legibus moribusque patriis regi adsueti: prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent.