Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Tandem silentio facto magis, quia motum esse credebant, quam quia ipsi moveri poterant,
cum ille: “Quid haec,” inquit, “repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo, palam certe: rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis.
Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos, cum quibus praemissos subsequi statui.
Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire, utrum, qui discedunt, an, qui retinentur, de me querantur.”
Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem: ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.
Tum ille: “Non, hercule,” inquit, “potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim, quam retenturus sum.