Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum omnia a se data adserentem sibi.

Credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum.

p.389
Vim autem veneni,

quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci:

Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum.

Haec, utcumque sunt, credita eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit: regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit,

suboles dein de excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.

Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur.

p.390