Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat — quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit.

Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.

Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: “Quid mirum,” inquit, “est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?

Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi in milia talentum condita esse cum Cyro.

Hinc ilia benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret.”

Concitaverat iam animum in iram, cum ii, quibus negotium idem dederat,

p.355
superveniunt. Hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures.

Antequam accusari se suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: “Audieram,” inquit, “in Asia olim regnasse feminas: hoc vero novum est regnare castratum!”

Hic fuit exitus nobilissimi Persarum nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem.

Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda:

scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat,