Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium. Quippe cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant, virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant.
Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido barbaris fecerat.
Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem dederat.
Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam
p.351
memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam.