Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
His auditis spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus clam struxit, monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset.
In-
Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior: reus enim in secreto agebatur latentis periculi ignarus. Et inportunissimum scortum ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat.
Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias.
Auro argentoque conditorium repletum esse crediderat — quippe ita fama Persae vulgaverant —, sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit.
Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
Proximus erat lateri spado: qui regem intuens: “Quid mirum,” inquit, “est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint?