Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.
Cetera incolis crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari:
esse haud procul a continenti insulam pal-
p.352
metis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam.