Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et[*]()apium educationem: quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim; siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa [*]()venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. Apibus quoque dabatur [*]()sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.
Ferae pecudes, ut capreoli, damacque, nec minus orygum cervorumque genera et aprorum, modo lautitiis ac voluptatibus dominorum serviunt, modo quaestui ac reditibus. Sed qui venationem voluptati suae claudunt, contenti sunt, utcunque competit proximus aedificio loci situs, munire viva- [*](post silvestrium om. et SA. ) [*](suo clausa ac: sui clausa A: sui classa S. ) [*](dabantur SAac. )