Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait, Pulveris exigui iactu compressa quiescit: aut aqua mulsea [*]()passove, aut aliquo liquore simili [*]()respersa,[*]()videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur.
Itaque si constat principibus gratia, manet [*]()* pax incruenta. Sin autem saepius acie dimicantes notaveris, duces seditionum interficere curabis: dimicantium vero proelia praedictis remediis sedantur. Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat: idque signum erit aut unum regem [*](paratus Sac: -os A. ) [*](aqua mulsea SA: aqua mulsa a: aut mulsa c: mulso edd, ) [*](simili ac: simplici SA. ) [*](respersa SA: -am ac. ) [*](maneat SAac. a Georg. IV. 87. )