Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam [*]()patria contenta est, si a procuratore [*]()protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa [*]()peregrinam regionem petit.

Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare [*]()alvos [*]()in octavam fere diei horam, post quam [*]()non temere se nova proripiunt agmina;[*]()eorumque [*]()egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc.