Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis [*](potiare ac: patiore SA. ) [*](si multa Sa: simulata Ac. ) [*](post retinendi add. quem ad modum vernacula nova examina observentur et in alvos condantur SA: om. ac. a Vergil, Georg. IV. 63. )

v.2.p.460
imperia: quippe cum rationabili generi [*]()mortalium, tum magis egentibus consilii mutis [*]()animalibus, nulla sit regni societas.

Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam [*]()patria contenta est, si a procuratore [*]()protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa [*]()peregrinam regionem petit.

Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare [*]()alvos [*]()in octavam fere diei horam, post quam [*]()non temere se nova proripiunt agmina;[*]()eorumque [*]()egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc.