Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea [*]()per quod foramen exiguo melle vel defruto [*]()instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,[*]()tollitur talea, et apposito [*]()foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.