Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nec minus ipsa domicilia, quamvis aedificio protegantur,[*]()obversa tamen ad hibernum orientem componi debebunt, ut apricum habeant apes matutinum egressum, et sint experrectiores. Nam frigus ignaviam creat; propter quod etiam foramina, quibus exitus aut introitus datur, angustissima esse debent, ut quam minimum frigoris admittant: eaque satis est ita forari, ne possint [*]()capere plus unius apis incrementum. Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaei[*]()vel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.