Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus. Reliqua sunt alvorum genera duo, ut vel ex fimo fingantur,[*]()vel lateribus extruantur: quorum alterum iure damnavit Celsus, quoniam maxime est ignibus obnoxium; alterum probavit, quamvis incommodum eius praecipuum non dissimulaverit, quod, si res postulet, transferri non possit.