Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed ubicumque fuerint alvearia [*]()non editissimo claudantur muro. Qui si metu praedonum sublimior placuerit, tribus elatis ab humo pedibus, exiguis in ordinem fenestellis apibus sit pervius: iungaturque tugurium, quod et custodes habitent, et quo [*]()condatur instrumentum: sitque maxime repletum praeparatis alveis [*]()ad usum novorum examinum, nec minus herbis salutaribus, et siqua sunt alia, quae languentibus adhibentur.