Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
taxi repudiantur. Mille praeterea semina vel crudo cespite virentia, vel subacta sulco, flores amicissimos apibus creant, ut sunt in virgineo [*]()solo frutices amelli, caules acanthini, scapus asphodeli, gladiolus narcissi. At in hortensi lira consita nitent candida lilia, nec his sordidiora leucoia,[*]()tum puniceae [*]()rosae luteolaeque, et Sarranae violae, nec minus caelestis luminis hyacinthus, Corycius item Siculusque bulbus croci deponitur, qui coloret odoretque mella.[*]()Iam vero notae vilioris innumerabiles nascuntur herbae cultis atque pascuis regionibus, quae favorum ceras exuberant:
ut vulgares lapsanae, nec his pretiosior armoracia, rapistrique olus, et intubi silvestris ac nigri papaveris flores, tum agrestis pastinaca, et eiusdem nominis edomita, quam Graeci σταφυλῖνον [*]()
vocant. Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis [*]()compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) [*]()saporis praecipui mella reddit thymus.[*]()Eximio deinde proximum thymbra, serpyllumque et origanum. Tertiae notae, sed adhuc generosae, marinus [*]()ros et nostras cunila, quam dixi satureiam. Mediocris deinde gustus tamaricis [*]()ac ziziphi flores, reliquaque, quae [*]()proposuimus, cibaria.
Sed ex sordidis deterrimae notae mel habetur[*]() [*](virgineo SAac: irriguo edd. ) [*](sordidiora leucoia ac (in marg. A): sordido la reucolatum SA. ) [*](puniceae edd.: punice SAac. ) [*](mella ac (in marg. A): om. S. ) [*](σταφυλῖνον A marg.: σταφυαει non A: σταφυλει non S. ) [*](temporis c: temporum SAa. ) [*](erat numerus ac: et cnumcri SA. ) [*](thymus ac: thymum SA. ) [*](marinum SAac. ) [*](tamaricis edd.: amarachinia SA: amaranchini ac. ) [*](reliqua quae SAa: reliquaque c. ) [*]( habetur c: habentur SAa. )