Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur [*]()assiduo interventu eorum qui curant.[*]()Nam cum saepius tradantur,[*]()celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc [*]()aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur.
Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur. [*](alias Aac: alia S. ) [*](aeque ac: neque SA. ) [*](fusci SA: infusci ac. ) [*](alia SA: alas a: alias c. ) [*](nonnullas ac: nonnulla SA. ) [*](eiusque ac: eius SA. ) [*](delenitur scripsi: delinitur ac: denitur SA. ) [*](curant ac: currant AS. ) [*](tractantur ac: tractatur SA. ) [*](hanc Aac: hac S. )
Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
Eademque regio fecunda sit fruticis exigui, et maxime thymi aut origani, tum etiam thymbrae, vel nostratis cunilae, quam satureiam [*]()rustici vocant. Post haec frequens sit incrementi maioris surculus, ut rosmarinus,[*]()et utraque cytisus. Est enim sativa et altera suae spontis. Itemque semper virens pinus, et minor ilex: nam prolixior ab omnibus improbatur. Ederae quoque non propter bonitatem recipiuntur,