Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant.
Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,[*]()ut sive [*](eaque vasa quae Aac: eaqueus aquae S. ) [*](vindemia ac: -am SA. ) [*](et immune c: etiam rure SAa. ) [*](inspicies a: aspicies c: inspiciens SA. a Georg. IV. 168. b Ib. )
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut [*]()altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore,[*]()
per quam possit afflari. Talis olla cum est alveari [*]()obiecta, spiritu admoto[*]()fumus ad apes promovetur.[*]()Quae confestim nidoris impatientes in priorem partem domicilii, et interdum extra vestibulum se conferunt. Atque ubi potestas facta est liberius inspiciendi, fere, si duo sunt examina, duo genera quoque favorum [*](lacessiri ac: lacessi SA. ) [*](huc S: hunc Aac. ) [*](post oblongus add. alterum SA: om. ac. ) [*](capite Sac: capit A. ) [*](habens om. SAac. ) [*](suecidantur ac: subsecentur SA. ) [*](ut ac: om. SA. ) [*](latiore SA: patentiore a: potentiore c. ) [*](alvcario ac: albario SA. ) [*](admoto ac: ad motu SA. ) [*](promovetur ac: promcourunt (?) S: promousit (?) A. )