Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam neque alimenta congerit, et ab aliis invecta consumit. Verumtamen ad procreationem sobolis conferre aliquid hi fuci videntur insidentes seminibus, quibus apes figurantur. Itaque ad fovendam novam prolem familiarius admittuntur. Exclusis deinde pullis, extra tecta proturbantur, et ut idem ait, a praesepibus arcentur.

Hos quidam praecipiunt in totum exterminari oportere. Quod ego Magoni consentiens faciendum non censeo, verum saevitiae modum adhibendum. Nam nec ad occidionem gens interimenda est, ne apes inertia laborent, quae, cum fuci aliquam partem cibariorum absumunt, sarciendo damna fiunt agiliores: nec rursus multitudinem praedonum coalescere patiendum est, ne universas opes alienas diripiant.

Ergo cum rixam fucorum et apium saepius committi videris, adapertas alvos inspicies,[*]()ut sive [*](eaque vasa quae Aac: eaqueus aquae S. ) [*](vindemia ac: -am SA. ) [*](et immune c: etiam rure SAa. ) [*](inspicies a: aspicies c: inspiciens SA. a Georg. IV. 168. b Ib. )

v.2.p.496
semipleni favi sint, differantur: sive iam liquore completi, et superpositis ceris tamquam opereulis obliti, demetantur. Dies vero castrandi fere matutinus occupandus est. Neque enim convenit aestu medio exasperatas apes lacessiri.[*]()Duobus autem ferramentis ad hunc [*]()usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus [*]()ex utraque parte acie lata, uno capite [*]()aduncum habens [*]()scalprum; alterum prima fronte planum et acutissimum: quo melius hoc favi succidentur,[*]()illo eradantur, et quidquid sordidum deciderit, attrahatur.

Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo. Ea porro vase fictili prunis immixta conduntur: idque vas ansatum simile angustae ollae figuratur, ita ut [*]()altera pars sit acutior, per quam modico foramine fumus emanet: altera latior, et ore paulo latiore,[*]()