Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Deinde ubi liquatum mel in subiectum alveum de- [*](fumus ac: fumis S: om. A. ) [*](itaque—tentantes om. A. ) [*](vestibula c: -o SAa. ) [*](cum ac: om. SA. ) [*](veteres—renovabuntur ac: om. SA. ) [*](modo a priore A ac: om. S. ) [*](carptim ac: -i SA. ) [*](favi ac: favis SA. ) [*](rubras ac: rubas SA. )

v.2.p.502
fluxit, transfertur [*]()in vasa fictilia, quae paucis diebus aperta sint, dum musteus fructus defervescat, isque saepius ligula purgandus est. Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata [*]()exprimuntur: atque id [*]()secundae notae mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.

Cerae fructus quamvis aeris exigui non tamen omittendus est, cum sit eius usus ad multa necessarius. Expressae favorum reliquiae, posteaquam diligenter aqua dulci 4 perlutae sunt, in vas aeneum coniciuntur: adiecta 5 deinde aqua liquantur ignibus. Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur: eamque concrctam facile est eximere, quoniam qui subest humor non patitur formis inhaerere.

Sed iam consummata disputatione de villatici pecudibus atque pastionibus, quae reliqua nobis rusticarum rerum pars subest, de cultu hortorum, Publi Silvine, deinceps ita, ut et tibi et Gallioni nostro complacuerat, in carmen conferemus. [*](transfertur ac: transferetur SA. ) [*](remanserunt detracta ac: retractata remanserunt SA. ) [*](id ac: in SA. ) [*](dulci ac: dulcis S: om. A. ) [*](adiecta—aqua om. A. ) [*](stragmenta a: stramenta c: stramen SA. ) [*](aqua prius ac: aquarius SA. a Brother of the younger Seneca and uncle of Lucan the poet. He is mentioned in Acts of the Apostles XVIII. 12 as proconsular governor of Achaia. )

v.2.p.504